Crambe repetita (39)
Brassicae laudes longum est exsequi, cum et Chrysippus medicus privatim volumen ei dicaverit per singula membra hominis digestum et Dieuches, ante omnes autem Pythagoras, et Cato non parcius celebraverit, cuius sententiam vel eo diligentius persequi par est, ut noscatur, qua medicina usus sit annis DC populus Romanus.
in tres species divisere eam Graeci antiquissimi: crispam, quam selinada vocaverunt a similitudine apii foliorum, stomacho utilem, alvum modice mollientem; alteram heliam, latis foliis e caule exeuntibus, unde caulodem quidam vocavere, nullius in medicina momenti. tertia est proprie appellata crambe, tenuioribus foliis et simplicibus densissimisque, amarior, sed efficacissima.
Cato crispam maxime probat, dein levem grandibus foliis, caule magno. prodesse tradit capitis doloribus, oculorum caligini scintillationique, stomacho, praecordiis crudam ex aceto ac melle, coriandro, ruta, menta, laseris radicula sumptam acetabulis duobus matutino, tantamque esse vim, ut qui terat haec, validiorem fieri se sentiat.
ergo vel cum his tritam sorbendam vel ex hoc intinctu sumendam, podagrae autem morbisque articulariis inlini cum ruta et coriandro et salis mica et hordei farina; aqua quoque eius decocta nervos articulosque mire iuvari, si foveantur. vulnera et recentia et vetera, etiam carcinomata, quae nullis aliis medicamentis sanari possint, foveri prius calida aqua iubet ac bis die tritam inponi.
sic etiam fistulas et luxata et tumores, quos evocari quosque discuti opus sit. insomnia etiam vigiliasque tollere decoctam, si ieiuni edint quam plurimam ex oleo et sale; tormina, si decocta iterum decoquatur addito oleo, sale, cumino, polenta. si ita sumatur sine pane, magis profuturam. inter reliqua bilem detrahi per vinum nigrum pota.
quin et urinam eius, qui brassicam esitaverit, adservari iubet, calefactamque nervis remedio esse. verba ipsius subiciam ad exprimendam sententiam: puero pusillos, si laves ea urina, numquam debiles fieri. auribus quoque ex vino sucum brassicae tepidum instillari suadet idque etiam tarditati audientium prodesse adseverat, et inpetigines eadem sanari sine ulcere.
- Translation available at Perseus – and his many suggested medicinal uses for the cabbage are… edifying. [↩]